Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 74
1 | quid loqvar aut scyllam nisi quam fama secuta est Scyllae duae fuerunt, una Phorci et Creteidos nymphae filia, virgo pulcherrima. |
2 | quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis: in quem cum descendisset puella, media sui parte in feras mutata est. |
3 | hanc postea Glaucus fecit deam marinam, quae classem Vlixis et socios evertisse narratur. |
4 | quidam Scyllam hanc a Neptuno amatam dicunt et per Amphi triten, coniugem Neptuni, metuentem paelicis formam, venenis Circes in monstrum marinum esse mutatam. |
5 | altera vero Scylla fuit Nisi, Megarensium regis, filia. |
6 | contra quos dum, devictis iam Atheniensibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athenienses et Megarenses dolo necaverant, adamatus a Scylla est, Nisi filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti abscisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam. |
7 | postea et Scylla, a Minoe contempta, vel dolore, quod contempta esset, vel (quod) quasi parricida a Minoe ad puppim religata tracta sit, in avem Cirim conversa est, et Nisus extinctus deorum miseratione in avis mutatus est formam: quae aves hodie, ut ipse in georgicis docet, flagrant inter se magna discordia. |
8 | modo ergo Vergilius aut poetarum more miscuit fabulas et nomen posuit pro nomine, ut diceret 'Scyllam Nisi' pro 'Phorci' - sicut alibi "domitus Pollucis habenis Cyllarus", cum Castor equorum domitor fuerit; item "et manibus Procne pectus signata cruentis", cum Philomelae, non Procnes, abscisa sit lingua - : aut certe sit hysteroproteron, ut quasi utriusque fabulae videatur facere commemorationem, ut intellegamus 'quid loquar Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est, candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates': aut certe 'aut' bis accipiamus 'quid loquar aut Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est', ut est illud in primo "non ignara mali miseris succurrere disco". |