monumenta.ch > Servius > 72
    >>> Ad v. 73

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 72

1 grynei nemoris dicatur origo Gryneum nemus est in finibus Ioniis, Apollini a Gryno filio consecratum: vel a Grynio, Moesiae civitate, ubi est locus arboribus multis iucundus, gramine flo ribusque variis omni tempore vestitus, abundans etiam fontibus.
2 quae civitas nomen accepit a Gryno, Eurypyli filio, qui regnavit in Moesia, qui adversus Troianos Graecis auxilium tulit: Eurypylus namque filius Telephi, Herculis et Auges filii, ex Astyoche, Laomedontis filia, fuit, qui Grynum procreavit.
3 is cum patris occupasset imperium et bello a finitimis temptaretur, Pergamum, Neoptolemi et Andromaches filium, ad auxilium de Epiro provocavit: a quo defensus, victor duas urbes condidit, unam Pergamum de nomine Pergami, alteram Grynium ex responso Apollinis.
4 in hoc nemore Calchantem vites serentem quidam augur vicinus praeteriens dixit errare: non enim fas esse novum vinum inde gustare.
5 at is opere absoluto vindemiaque facta cum ad cenam vicinos eumque ipsum augurem invitasset, protulit vinum, et cum diis libare in focum vellet, dixit se non solum poturum, sed etiam diis da turum et convivis; cui ille eadem, quae ante, respondit.
6 ob hoc deri dens eum Calchas adeo ridere coepit, ut repente intercluso spiritu po culum abiceret.
7 Varro ait, vincla detrahi solita, id est compedes cate nasque et alia, qui intrarunt in Apollinis Grynei lucum, et fixa ar boribus.
8 in quo luco aliquando Calchas et Mopsus dicuntur de peritia divinandi inter se habuisse certamen: et cum de pomorum arboris cuiusdam contenderent numero, stetit gloria Mopso: cuius rei dolore Calchas interiit.
9 hoc autem Euphorionis continent carmina, quae Gallus transtulit in sermonem latinum: unde est illud in fine, ubi Gallus loquitur "ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina"; nam Chalcis civitas est Euboeae, de qua fuerat Euphorion.
10 dicatur laudetur.
Servius HOME

bav1646.32 bnf7960.39 med221.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik