monumenta.ch > Servius > 68
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 67 <<<     >>> Ad v. 69

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 68

1 atque apio apud antiquos in agone erat species coronae de apio, sed in Nemeaeo agone, qui in honorem Archemori institutus est.
2 et volunt quidam hoc coronae genus ad indicium mortis electum; aut quod humilis herba inmaturum de Archemoro luctum ostendat; aut quod supra hanc herbam reptans puer a serpente extinctus sit.
3 sane in eo agone speciatim apio coronantur poetae.
Servius HOME

bav1646.32 bnf7960.39 med221.31