monumenta.ch > Servius > 64
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 63 <<<     >>> Ad v. 65

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 64

1 permessi ad flumina gallum Helicon mons est Boeotiae, quae et Aonia dicitur.
2 de hoc plurima cadunt flumina, inter quae etiam Permessus, iuxta quem dicit ambulantem Gallum ab una musa ad ceteras esse deductum et illic esse factum poetam.
3 qui elegos scripsit, qui a triumviris praepositus fuit ad exigendos pecunias ab his municipiis, quorum agri in transpadana regione non divideban tur.
4 sane Aones originem ab eo loco ducunt, ubi nunc maritima Ve netia est.
Servius HOME

bav1646.32 bnf7960.39 med221.31