monumenta.ch > Servius > 62
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 61 <<<     >>> Ad v. 63

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 62

1 tum phaethontiadas Clymenes et Solis filias, quae dum extinctum fratrem flerent, conversae sunt in arbores: ut hoc loco dicit, in alnos, ut in decimo, in populos; ubi etiam plenius hanc diximus fabulam.
2 mira autem est canentis laus, ut quasi non factam rem cantare, sed ipse eam cantando facere videatur.
3 sane ingeniose hominis mentionem cum re, quae animam non habet, miscuit.
4 sorores Phaethontis sucina flevisse dicuntur.
5 et quidam alnos poetica consuetudine pro populis accipiunt.
Servius HOME

bav1646.32 bnf7960.39 med221.31