1 | ilice sub nigra vel umbrosa, vel re vera 'nigra': nam talis est. |
2 | pallentes ruminat herbas revomit et denuo consumit: "atque iterum pasto pascitur ante cibo", sic Ovidius. |
3 | ruminatio autem dicta est a rumine, eminente gutturis parte, per quam demissus cibus a certis revocatur animalibus. |
4 | 'pallentis' autem vel aridas, vel quae ventris calore propria viriditate caruerunt. |