monumenta.ch > Servius > 42
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 41 <<<     >>> Ad v. 43

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 42

1 caucaseasque refert v. f. p. et hic fabulae ordinem vertit, quae talis est: Prometheus, Iapeti et Clymenes filius, post factos a se homines dicitur auxilio Minervae caelum ascendisse et adhibita facula ad rotam Solis ignem furatus, quem hominibus indicavit.
2 ob quam causam irati dii duo mala inmiserunt terris, mulieres et morbos, sicut et Sappho et Hesiodus memorant.
3 quod tangit etiam Horatius dicens "post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors".
4 ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religaverunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet.
5 haec autem omnia non sine ratione finguntur: nam Prometheus vir prudentissimus fuit, unde etiam Prometheus dictus est ἀπὸ τῆς PROMHQEI/AS , id est a providentia.
6 hic primus astrologiam Assyriis indicavit, quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et sollicitudine deprehenderat.
7 hic autem mons positus est circa Assyrios, vicinus paene sideribus, unde etiam maiora astra demonstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat.
8 dicitur autem aquila cor eius exedere, quod θυμοβόρος est sollicitudo, qua ille adfectus siderum omnes deprehenderat motus.
9 et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus.
10 deprehendit praeterea rationem fulminum eliciendorum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus.
11 nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt: nam postea malo hominum usu in perniciem eorum versus est, sicut in Livio lectum est de Tullo Hostilio, qui eo igni exustus est cum omnibus suis; Numa vero Pompilius impune eo usus est tantum in sacris deorum.
12 hinc est, quod igne rapto ab iratis numinibus morbi hominibus dicuntur inmissi.
13 ergo secundum fabulam hysterologia est: nam prius fuit, ut Prometheus cri men admitteret, post pateretur supplicia; qui tamen postea, praecepto Iovis occisa per Herculem aquila, liberatus est.
14 alii hunc ferula ignem de caelo subripuisse ferunt et ideo a Iove religatum ad Caucasum et volucri obiectum: quem postea ab ipso Iove resolutum, quod eum mo nuisset a Thetide abstinere, quia de eius semine nasceretur, qui eum regno pelleret, sicut ipse Saturnum patrem.
15 cui post sacramentum, quod eum numquam se soluturum iuraverat, anulum de ipsis vinculis, clauso de monte Caucaso lapide, dedit ad poenae praeteritae indicium.
Servius HOME

bav1646.30 bnf7960.39 med221.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik