monumenta.ch > Servius > 499 > 38
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 37 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 38

1 altius atque cadant s. n. i. quemadmodum cadant imbres nubibus in altum levatis: naturale enim est, ut nubes cum coeperint soli esse vicinae, eius calore solvantur in pluvias: unde et in georgicis ait de signis serenitatis "at nebulae magis ima petunt".
2 bonum sane secutus est ordinem, ut post solis et pluviarum commemorationem diceret, ortas silvas et animalia cuncta procreata.
Servius HOME

bav1646.30 bnf7960.39 med221.30