monumenta.ch > Servius > 31
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 30 <<<     >>> Ad v. 32

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 31

1 namque canebat uti magnum per inane coacta semina variae sunt philosophorum opiniones de rerum origine: nam alii dicunt omnia ex igne procreari, ut Anaxagoras; alii ex umore, ut Thales Milesius, unde est "Oceanumque patrem"; alii ex quattuor elementis, ut Empedocles, secundum quem ait Lucretius "ex imbri, terra atque anima nascuntur et igni".
2 Epicurei vero, quos nunc sequitur, nihil horum comprobant, sed dicunt duo esse rerum principia, corpus et inane: omne enim quod est, aut continet aut continetur.
3 et corpus volunt esse atomos, id est quasdam minutissimas partes, quae τομὴν , id est sectionem, non recipiunt, unde et atomi dictae sunt: quas Lucretius minutiores dixit esse illis corpusculis, quae in infusis per fenestram radiis solis videmus; dicit enim illas nec visum posse recipere.
4 inane vero dicunt spatium, in quo sunt atomi.
5 de his itaque duobus principiis volunt quattuor ista procreari, ignem, aerem, aquam, terram, et ex his cetera, ut illa duo elementa, atomi et inane, sint, haec vero quattuor syntheta, id est composita ex illis duobus, praestent originem aliis omnibus rebus.
6 hac autem ratione comprobatur, ex atomis et inani omnia esse, quod nihil est in rerum natura, quod non et corpus habeat, et quia recipit sectionem, indicet etiam inanitatem.
7 ergo 'uti magnum per inane coacta semina' canebat, inquit, mundi principium, id est quemadmodum coactae et collectae atomi per magnum inane fuissent origo ignis, aeris, terrarum et maris; nam 'semina' atomos dicit.
8 dicimus autem 'haec atomus' et 'hae atomi'.
Servius HOME

bav1646.29 bnf7960.38 med221.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik