1 | solvite me pueri quia putaverant eum corona alligari posse. |
2 | satis est potvisse videri solvite me; sufficit enim, quia potui a vobis, qui estis homines, videri: quod ideo dicit, quia hemithei cum volunt tantum videntur, ut fauni, nymphae, Silenus. |
3 | potest et aliter intellegi: solvite me; sufficit enim, quod talis vobis visus sum, ut etiam ligari possim. |