monumenta.ch > Servius > 13
    >>> Ad v. 14

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 13

1 pergite pierides hortatur musas ad referenda ea, quae Silenus cantaverat pueris: nam vult exequi sectam Epicuream, quam didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone.
2 et quasi sub persona Sileni Sironem inducit loquentem, Chromin autem et Mnasylon se et Varum vult accipi.
3 quibus ideo coniungit puellam, ut ostendat plenam sectam Epicuream, quae nihil sine voluptate vult esse perfectum.
4 sane hoc de Sileno non dicitur fictum a Vergilio, sed a Theopompo translatum.
5 is enim apprehensum Silenum a Midae re gis pastoribus dicit, crapula madentem et ex ea soporatum; illos dolo adgressos dormientem vinxisse; postea vinculis sponte labentibus libera tum de rebus naturalibus et antiquis Midae interroganti disputavisse.
6 quem alii Mercurii filium, alii Panos et nymphae, alii ex guttis cru oris Caeli natum esse dixerunt.
7 chromis et mnasylus isti pueri satyri sunt.
Servius HOME

bav1646.29 bnf7960.38 med221.29