1 | non iniussa cano vel ab Apolline, vel ab Augusto, vel a Maecenate, (ut) te "sine nil altum mens inchoat". |
2 | et hoc ideo, quia dixerat 'aurem vellit'. |
3 | haec quoque videlicet vilia, sicut Theocriti. |
4 | et hoc dicit: si quis, licet rustica, legere fuerit ista dignatus, tuas tamen in his laudes inveniet; nam per myricas et nemora bucolica significat. |