Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 1
1 | prima syracosio character mixtus; nam et poeta praefatur et cantare Silenus inducitur. |
2 | syracosio quia Theocritum praecipue sequitur, quamvis multi alii bucolica scripserint. |
3 | ludere versv ut ipse ait "carmina qui lusi pastorum". |
4 | prima syracosio dignata est l. v. nostra Romana, inquit, musa non erubuit se silvis ante committere, id est imitari Theocritum Syracusanum et bucolica scribere. |
5 | 'Syracosio' autem graece ait: nam latine 'Syracusanus' dicimus. |
6 | 'nostra', id est Romana, ut "tu quoque litori bus nostris". |
7 | et 'dignata est' sic dixit, quasi ex loco superiore. |
8 | ostendit ergo se primum post Theocritum bucolica scripsisse. |