monumenta.ch > Servius > 66
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 65 <<<     >>> Ad v. 67

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 66

1 en quattvor aras ecce duas tibi daphni duas altaria phoebo feci, inquit, aras quattuor: tibi, o Daphni, do duas, et duas aras Apollini, quae sint altaria.
2 novimus enim, aras et diis esse superis et inferis consecratas, altaria vero esse supernorum tantum deorum, quae ab altitudine constant esse nominata: quae nunc dat Apollini, quasi deo; Daphnidi vero aras ponit: nam licet eum dixerit deum, tamen mortalem fuisse manifestum est.
3 sane quaeritur, cur duo altaria Apollini se positurum dicat, cum constet supernos deos impari gaudere numero, infernos vero pari, ut "numero deus impare gaudet", quod etiam pontificales indicant libri.
4 sed constat secundum Porphyrii librum, quem Solem appellavit, triplicem esse Apollinis potestatem, et eundem esse Solem apud superos, Liberum patrem in terris, Apollinem apud inferos.
5 unde etiam tria insignia circa eius simulacrum videmus: lyram, quae nobis caelestis harmoniae imaginem monstrat; grypem, quae eum etiam terrenum numen ostendit; sagittas, quibus infernus deus et noxius indicatur, unde etiam Apollo dictus est ἀπὸ τοῦ ἀπολλύειν.
6 hinc est quod et Homerus eundem tam pestilentiae dicit quam salutis auctorem, et Horatius ait "condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo": unde Vergilius, rationis huius peritus, per altaria supernum numen ostendit, per parem numerum infernam indicat potestatem.
7 Varro diis superis altaria, terrestribus aras, inferis focos dicari adfirmat.
8 alii 'altaria' eminentia ararum et ipsa libamina, ut "paterisque altaria libant".
Servius HOME

bav1646.27 bnf7960.38 med221.28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik