1 | ergo alacris silvas omnia tenet voluptas, quae superius occupaverat maeror, ut "ipsa Pales agros atque ipse re liquit Apollo". |
2 | antiqui autem 'ergo' pro 'merito' dicebant, sicut hic accipitur: Plautus in Persa "satin tu usque valuisti? haud probe. |
3 | ergo edepol palles", item in Milite "hicine Achil les est, inquit mihi: immo eius frater, inquam, est. |
4 | ergo me castor pulcher". |