1 | iam pridem stimichon l. c. n. ac si diceret, scio esse optima, quae dicturus es; frustra ea verbis extenuas: quia ille supra verecunde dixerat 'quocumque modo tibi nostra vicissim'. |
2 | quidam per Stimichonem Maecenatem accipiunt; nonnulli Stimichonem patrem Theocriti dicunt. |