Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 21
1 | vos coryli testes et flumina nymphis bene testimoniis utitur in rebus incredibilibus: nam fletum facile dearum persona non recipit. |
2 | et bonis usus est gradibus: fleverunt nymphae, quibus insita est naturaliter pietas; homines, ad quos mortis pervenit dolor; pecudes, quae licet ratione careant, tamen non carent sensu; ferae crudelitate gaudentes. |
3 | quam rem rursus, quia incredibilis est, testimonio conprobat, dicens, hoc et montes loquuntur et silvae. |
4 | quod autem ait 'coryli testes et flumina' usurpatum est; nam 'testes flumina' non dicimus: quae enim in 'is' exeunt, neutrum in 'e' mittunt, ut 'agilis agile', sed nec 'hoc teste' nec 'haec testia' possumus dicere. |
5 | unde per definitionem debemus dicere: testes mihi sunt; quae res? coryli et flumina: sic Horatius "testis Metaurum flumen", Propertius "testes sunt sidera nobis". |