monumenta.ch > Servius > 11
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 10 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 11

1 alconis laudes hic Cretensis sagittarius fuit, comes Herculis, ita peritus, ut ictus eius non falleretur: namque positos supra capita hominum anulos traiciebat; capillos spiculis sagittarum rumpebat; sagittas sine ferro, positis ex adverso gladiorum lancearumve mucronibus, findebat.
2 cuius cum filium draco invasisset, tanta arte direxit sagittam, ut ea currens in serpentis deficeret vulnere nec transiret in filium.
3 merito ergo 'laudes', quia talia fecerat.
4 iurgia codri Codrus dux Atheniensium fuit, qui, orto bello inter Laconas et Athenienses cum respondisset oraculum, illos posse vincere, quorum dux perisset, et hostes scientes a Codro abstinerent, habitu humili profectus est ad hostium vicina tentoria et illic iurgio eos in suam caedem instigavit et a nullo cognitus fecit locum oraculo: nam Athenienses eo proelio vicerunt.
Servius HOME

bav1646.25 bnf7960.37 med221.27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik