Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 10
1 | phyllidis ignes Phyllis, Sithonis filia, regina Thracum fuit. |
2 | haec Demophoontem, Thesei filium, regem Atheniensium, redeuntem de Troiano proelio, dilexit et in coniugium suum rogavit. |
3 | ille ait, ante se ordinaturum rem suam et sic ad eius nuptias reversurum. |
4 | profectus itaque cum tardaret, Phyllis et amoris impatientia et doloris impulsu, quod se spretam esse credebat, laqueo vitam finivit et conversa est in arborem amygdalum sine foliis. |
5 | postea reversus Demophoon, cognita re, eius amplexus est truncum, qui velut sponsi sentiret adventum, folia emisit: unde etiam φύλλα sunt dicta a Phyllide, quae antea πέταλα dicebantur. |
6 | sic Ovidius in metamorphoseon libris. |