Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 5
1 | sive sub incertas z. m. v. dicit quidem verecunde se illi obtemperare debere, ostendit tamen quid sibi placeat: nam ex ipsa laude antri et ex arborum vituperatione, quarum incertas umbras dicit, ostendit suam sententiam esse meliorem. |
2 | incertae autem umbrae sunt et ex solis circuitu et ex mobilitate ventorum; quod ipse etiam dicit 'zephyris motantibus umbras'. |
3 | sane 'succedimus' et dativo et accusativo casibus, secutus tam veterem quam nostram con suetudinem suo more iungit 'sive umbras succedimus sive antro', cum alibi secutus tantum antiquos dativo tantum succedere iunxerit: "ac no stris succede penatibus" et "successitque gemens stabulis". |
4 | Sal lustius tamen 'succedere' accusativo iunxit, sed ubi 'prope' significat: "cum murum hostium successisset, poenas dederat", hoc est cum prope murum accessisset. |
5 | 'succedere' autem idem significat quod et 'subire', id est penitus intrare. |