Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 62
1 | cui non risere parentes n. d. h. m. d. n. d. c. e. sicut Vulcano contigit, qui cum deformis esset et Iuno ei minime arrisisset, ab Iove est praecipitatus in insulam Lemnum. |
2 | illic nutritus a Sintiis, cum Iovi fulmina fabricasset, non est admissus ad epulas deorum. |
3 | postea cum rogaret ut vel Minervae coniugium sortiretur, spretus ab ea est: unde divinos honores non meruit, ad quos aut per convivium numinum, aut per coniunctionem venitur dearum. |
4 | hinc est, quod Iunoni agit in primo Aeolus gratias, quod per eius beneficia divinos honores meruit, ut "tu das epulis accumbere divum". |
5 | alii dicunt, quod cum Vulcanus parentes suos diu quae reret nec inveniret, sedile fecit tale, ut in eo qui sedisset surgere non posset. |
6 | in quo cum adsedisset Iuno nec posset exsurgere, Vulcanus ne gavit se soluturum omnino, nisi prius parentes suos sibi monstrasset: atque ita factum est, ut in deorum numerum reciperetur. |
7 | sane 'nec deus hunc mensa' alii ita intellegunt, quasi tam cito extinctus sit, ut nec Veneri nec Libero potuerit operari. |