Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 60
1 | risv cognoscere matrem alludit ad id quod factum est. |
2 | et rem naturalem ait: sicut enim maiores se sermone cognoscunt, ita infantes parentes risu se indicant agnoscere. |
3 | ergo hoc dicit: incipe parentibus arridere et eis spe ominis boni detrahere sollicitudinem, ut et ipsi tibi arrideant: matri enim decem menses attulerunt longa fastidia. |
4 | alii 'abstulerint' legunt, ut sit: si riseris, abstulerint decem menses matri tuae longa fastidia, quia praegnan tes solent fastidia pati. |