1 | errantes hederas p. c. b. t. passim vagantes: unde antiqui lyrici dixerunt flexipedes hederas, quod hac atque illac vagan tur. |
2 | mire autem puerum laudat ex ipsis muneribus: nam hederae indicant futurum poetam, ut "pastores hedera crescentem ornate poetam". |
3 | baccar vero herba est quae fascinum pellit, ut "baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro": per quod pulchrum indicat puerum. |