Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 13
1 | te duce vel Auguste, vel Pollio, vel Salonine. ('duce'), id est auctore. |
2 | sceleris vestigia n. bene nullum vult esse praesentium temporum vitium, sed reliquias dicit esse superioris aetatis. |
3 | sic in georgicis cum laudaret Augustum et carpsisset tempora, dicens "vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt, saevit toto Mars inprobus orbe", intulit "fertur equis auriga neque audit currus habenas", ut ostenderet tantas esse reliquias praeteritorum malorum, ut ne ab optimo quidem rectore sedari posse viderentur. |
4 | vestigia autem scelerum dicit bella civilia, quae gessit Augustus contra Antonium apud Mutinam, contra L. Antonium autem, fratrem Antonii, apud Perusiam; contra Sextum Pompeium, filium Pompei, in freto Siciliensi; contra Brutum et Cassium in Thessalia; contra Antonium et Cleopatram in Epiro apud Actium promuntorium iuxta Leucaten. |