monumenta.ch > Servius > 6
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 5 <<<     >>> Ad v. 7

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 6

1 redit et virgo Iustitia, quae Erigone fuit, filia Themidis, (cum) inter homines versaretur, propter eorum scelera terras reliquit: quam ideo virginem dicunt, quod sit incorrupta iustitia.
2 et permiscet laudes tam pueri, quam Pollionis, quam Augusti: nam felicitas temporum ad imperatoris pertinet laudem.
3 saturnia regna aurea saecula, quia Saturnus aureo saeculo regnasse dicitur.
Servius HOME

bav1646.23 bnf7960.36 med221.25