monumenta.ch > Servius > 4
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 3 <<<     >>> Ad v. 5

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 4

1 ultima cymaei v. i. c. a. Sibyllini, quae Cumana fuit et saecula per metalla divisit, dixit etiam quis quo saeculo imperaret, et Solem ultimum, id est decimum voluit: novimus autem eundem esse Apollinem, unde dicit 'tuus iam regnat Apollo'.
2 dixit etiam, finitis omnibus saeculis rursus eadem innovari: quam rem etiam philosophi hac disputatione colligunt, dicentes, completo magno anno omnia sidera in ortus suos redire et ferri rursus eodem motu.
3 quod si est idem siderum motus, necesse est ut omnia quae fuerunt habeant iterationem: universa enim ex astrorum motu pendere manifestum est.
4 hoc secutus Vergilius dicit reverti aurea saecula et iterari omnia quae fuerunt.
Servius HOME

bav1646.22 bnf7960.36 med221.25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik