Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 1
1 | sicelides musae p. m. c. Asinius Pollio, ductor Germanici exercitus, cum post captam Salonam, Dalmatiae civitatem, primo meruisset lauream, post etiam consulatum adeptus fuisset, eodem anno suscepit filium, quem a capta civitate Saloninum vocavit, cui nunc Vergilius genethliacon dicit. |
2 | quem constat natum risisse statim: quod parentibus omen est infelicitatis: nam ipsum puerum inter ipsa primordia perisse manifestum est. |
3 | 'Sicelides' autem graecum est - nam latine Sicilienses facit - , id est Theocritiae: nam Theocritus Syracusanus fuit, quem in hoc opere Vergilius imitatur, ut diximus supra. |
4 | paulo maiora canamus bene 'paulo': nam licet haec ecloga discedat a bucolico carmine, tamen inserit ei aliqua apta operi: ergo non 'maiora', sed 'paulo maiora'. |