1 | non hic distinguendum, ut sit sensus: officii iudicis est ferre sententiam, non eorum, qui inter se contendunt. |
2 | unde male quidam totum iungunt 'non nostrum inter vos tantas componere lites': nam non negat se facturum esse quod faciet; iudicaturus enim est, eos esse pares, dicens 'et vitula tu dignus et hic'. |
3 | componere finire, ut "ante diem clauso componet Vesper Olympo", id est finiet. |