Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 106
1 | dic quibus in terris i. n. r. n. f. quia solvere non potuit, ipse aliam obicit quaestionem. |
2 | et captiose 'quibus in terris' dixit: hyacinthus enim ubique nascitur flos, qui natus primo est de Hyacinthi sanguine, postea de Aiacis, sicut etiam Ovidius docet. |
3 | est autem rubrum quasi lilium, designans primam Hyacinthi lit teram. |
4 | 'regum' autem 'nomina' non quoniam ipsi reges fuerunt, sed quia regum filii, ut "magnum reginae sed enim miseratus amorem", cum de Ariadne diceret, Pasiphaae reginae filia. |
5 | sane multi volunt 'nomina regum' pro 'nomen regis' positum, ut sit quemadmodum illud in Terentio "non perpeti meretricum contumelias", cum de una loqueretur: nam flos iste Hyacinthi tantum, non et Aiacis nomen retinet. |
6 | tamen sciendum aenigmata haec, sicut fere omnia, carere aperta solutione. |