monumenta.ch > Servius > 105
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 104 <<<     >>> Ad v. 106

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 105

1 tris pateat caeli spatium non amplius ulnas ulna proprie est spatium, in quantum utraque tenditur manus - dicta ulna ἀπὸ τῶν ὠλενῶν, id est a brachiis, unde et λευκώλενος dicitur - , licet Suetonius ulnam cubitum velit esse tantummodo.
2 sane haec quaestio varia est: nam alii dicunt significare eum sepulchrum Caelii, luxuriosi cuiusdam, qui venditis omnibus rebus et consumptis tantummodo sibi spatium reservavit, quod sepulchro sufficeret, et voluisse eum errorem facere ex caeli et Caelii similitudine, ut sit: dic mihi, ubinam sepultus est Caelius, cuius tribus ulnis continetur sepulchrum? alii vero volunt puteum significari, qui est in Syene, parte Aegypti, quem ad hoc nimiae altitudinis philosophi effoderunt, ut probarent locum illum esse solum, quem recto intuitu sol inradiaret: nam viii Kal. Iul. die, quando in centro suo est sol, lumine suo tam ima illius putei, quam summam terram inradiat.
3 sed neutrum horum convenit rustico: unde simpliciter intellegendus est cuiuslibet loci puteus, in quem cum quis descenderit, tantum caeli conspicit spatium, quantum putei latitudo permiserit.
Servius HOME

bav1646.21 bnf7960.35 med221.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik