monumenta.ch > Servius > 96
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 96

1 tityre pascentes a. f. r. c. id est, o Mantua, noli modo velle aliquid agere de repetendis agris: nam ubi oportunum fuerit, 'ego omnes lavabo', id est purgabo omnes apud Caesarem, cum de Actiaco proelio reversus fuerit.
2 et bene 'in fonte': ipse enim per amicos Caesaris agrum meruerat tamquam per rivulos quosdam; nunc autem Mantuanis beneficium dicit se ab ipso imperatore meriturum.
3 reice capellas 'reice ca' proceleumaticus est pro dactylo; et sic est positus, ut "genua labant", item "arietat in portas".
Servius HOME

bav1646.21 bnf7960.35 med221.24