1 | cum faciam vitula pro frugibus ipse venito cum sacrificavero. |
2 | et figurate 'faciam vitula' ait, ut 'faciam ture', 'faciam agna': Horatius "seu poscat agna sive malit haedo". |
3 | dicitur autem hoc sacrificium ambarvale, quod arva ambiat victima: hinc ipse in georgicis "terque novas circum felix eat hostia fruges": sicut amburbale vel amburbium dicitur sacrificium, quod urbem circuit et ambit victima. |