monumenta.ch > Servius > 76
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 75 <<<     >>> Ad v. 77

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 76

1 phyllida mitte mihi amicam communem causa natalis diei, in cuius tantum sacrificio licebat voluptatibus operam dare; nam in aliis sacrificiis erat castitatis observatio: quod etiam sequentia indicant, ubi dicit 'cum faciam vitula frugibus', id est cum pro frugibus sacrificare coepero, tu tantum venito.
2 sane 'natalis' apud maiores plenum fuit, licet posteritas 'natalis dies' coeperit: nam cum Horatius dixerit "natalis grate numeras", Iuvenalis ait "natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux".
Servius HOME

bav1646.20 bnf7960.35 med221.23