Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 74
1 | animo non spernis id est libentissime habes. |
2 | et est litotes figura, sicut "munera nec sperno". |
3 | et multi hunc locum allegoricos accipiunt, ut videatur Augusto dicere: quid prodest quia me diligis, si ad capiendos hostes pergens in otio me relinquis? dicitur enim Vergilius sequi voluisse Augustum contra Antonium ad Actiaca bella properantem. |
4 | amynta vocativus graecus est. |
5 | et sciendum, graeca nomina in 'as' exeuntia, sive crescant sive non crescant in genetivo, vocativum in 'a' mittere, ut 'Aeneas Aeneae o Aenea, Pallas Pallantis o Palla', ut "non haec, o Palla, dederas promissa parenti". |