1 | ab iove principium musae vel musae meae ab Iove est principium: vel o musae, sumamus ab Iove principium. |
2 | est autem Arati, qui ait Ἐκ Διὸς ἀρχώμεσθα τὸν οὐδέποτ' ἄνδρες ἐῶμεν ἄρ RHTON. iovis omnia plena Lucanus "Iuppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris", ipse alibi "spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem": ipse enim est spiritus, sine quo nihil movetur aut regitur. |