1 | menalca alternis dicetis quia quasi iratus fuerat, quod Damoetae prior locus dabatur, ait 'alternis dicetis': in amoebaeo enim carmine difficilior pars respondentis est, qui non pro suo arbitrio aliquid dicit, sed aut maiorem aut contrariam format re sponsionem, ut diximus supra. |
2 | camenae musae, quibus a cantu nomen est inditum. |