Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 50
1 | audiat haec tantum subaudis 'aliquis'. |
2 | 'tantum' autem ideo, quia suspicatur eum victum non posse cedere, qui ita etiam ante certamen est contumax. |
3 | vel qui quasi requirentis est, cum subito Palaemon adveniat. |
4 | alii distingunt 'vel qui venit'. |
5 | bene autem dubitat, ne eum ipse inmisisse videatur et sit credibile, quod ad eius iudicet gratiam. |
6 | hoc etiam Damoetas sentiens dicit 'nec quemquam fugio', id est consentio etiam ad editicium iudicem: editicius autem est iudex quem una pars eligit. |