1 | idem alcimedon irrisio est, facta iteratione verborum. |
2 | et mire omnia in vituperationem trahit, quae ille laudavit. |
3 | et nobis fecit ac si diceret: putas te solum habere pocula? cui enim Alcimedon non fecit? tu pro reverentia ea non tangis, ego ideo, quia vilia esse existimo. |