monumenta.ch > Servius > 34
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 33 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 34

1 bisque die n. a. pecus et cum vadit ad pascua et cum inde revertitur.
2 alter et haedos male quidam privignum accipiunt: 'alter' enim de duobus dicimus, non de tribus.
3 unde 'alter' de noverca intellegamus, nec nos moveat, quod 'alter' dixit de femina: nam et in subauditione ponuntur ea quae non possumus dicere, et scimus, quia quotiens haec duo genera iunguntur, femininum non praeponderat.
Servius HOME

bav1646.18 bnf7960.34 med221.22