monumenta.ch > Servius > 82 > 28
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 27 <<<     >>> Ad v. 29

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 28

1 vis ergo inter nos aut nostri comparatione: aut, quod melius est, nullo iudice praesente; postea enim ex inproviso Palaemon adveniet.
2 vicissim experiamur id est amoebaeo carmine.
3 amoebaeum autem est, quotiens qui canunt, et aequali numero versuum utuntur, et ita se habet ipsa responsio, ut aut maius aut contrarium aliquid dicant, sicut sequentia indicabunt.
Servius HOME

bav1646.17 bnf7960.34 med221.22