1 | in triviis consuetudo enim fuerat ut per trivia et quadrivia ulularent et flebile quiddam in honore Dianae canerent rustici ad reddendam Cereris imitationem, quae raptam Proserpinam in triviis clamore requirebat. |
2 | novimus autem eandem esse Proserpinam, quam Dianam: sic in Aeneide "nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes". |