monumenta.ch > Servius > 20
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 20

1 post carecta l. loca caricis plena.
2 carix autem herba est acuta et durissima, sparto similis: alibi "et carice pastus acuta".
3 sane hoc loco superfluam volunt esse allegoriam, dicentes rem nusquam lectam de Vergilio.
4 aiunt enim hoc: Varus, tragoediarum scriptor, habuit uxorem litteratissimam, cum qua Vergilius adulterium solebat admittere, cui etiam dedit scriptam tragoediam, quam illa marito dedit tamquam a se scriptam.
5 hanc recitavit Varus pro sua: quam rem dicit Vergilius per allegoriam; nam tragoediae praemium caper fuerat: Horatius "carmine qui tragico vilem certavit ob hircum".
6 sed melius simpliciter accipimus: refutandae enim sunt allegoriae in bucolico carmine, nisi cum, ut supra diximus, ex aliqua agrorum perditorum necessitate descendunt.
Servius HOME

bav1646.17 bnf7960.34 med221.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik