1 | quid domini faciant a. c. t. fures plerumque personae suis nominibus exprimuntur, plerumque etiam per officia designantur, ut si dicas 'philosophus', nomen ipsum ponis, si autem velis dicere 'sapientiae operam dans', personam exprimes per officium, sicut hoc loco fecit: nam pro servo furem posuit; furta enim specialiter servorum sunt: sic Plautus de servo "homo es trium litterarum", id est fur. |