monumenta.ch > Servius > 11
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 10 <<<     >>> Ad v. 12

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 11

1 mala falce qua tu male uteris.
2 et dictum est ex affectu utentis, sicut "inutile ferrum cingitur".
3 in hoc autem maximum nefas est quod ait 'vites novellas', quia vetulae et cum utilitate inciduntur.
4 fuerat autem capitale supplicium arbores alienas incidere.
5 et 'arbustum' quidam locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum.
Servius HOME

bav1646.17 bnf7960.34 med221.21