Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 8
1 | novimus et qui te subaudis 'corruperint', quod suppressit verecunde, licet Theocritus aperte ipsam turpitudinem ponat et exprimat. |
2 | transuersa tuentibus hircis hircos, id est capros, libidinosa constat esse animalia: unde Horatius "libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus". |
3 | quod etiam Plinius Secundus dicit "hirci si casu aliquo coeuntes vident, adeo indignantur, ut in eos paene impetum faciant". |
4 | hinc est 'transversa tuentibus hircis', id est vestram turpitudinem indignantibus. |
5 | alii hoc inprobant et legunt 'hirquis' - hirqui autem sunt oculorum anguli secundum Suetonium Tranquillum in vitiis corporalibus - , ut sit sensus: novimus, qui te corruperint, hirquis transversa tuentibus, ut sit hypallage pro 'oculis in hirquos retortis', quam rem solet libido perficere: unde Iuvenalis "oculosque in fine trementes", Persius "patranti fractus ocello". |