Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 1
1 | dic mihi damoeta transiit in eclogam plenam iurgii et conviciorum pastoralium: qui enim bucolica scribit, curare debet ante omnia, ne similes sibi sint eclogae. |
2 | quod etiam Vergilius fecit: nam prima habet unius otium et alterius, qui de suo agro pellitur, conquestionem; secunda amantem exprimit rusticum; haec vero lites habet et altercationem. |
3 | unde etiam dramatico charactere scripta est; nam nusquam poeta loquitur, sed introductae tantum personae. |
4 | novimus autem tres characteres hos esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in tribus libris georgicorum; alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis; tertium, mixtum, ut est in Aeneide: nam et poeta illic et introductae personae loquuntur. |
5 | hos autem omnes characteres in bucolico esse convenit carmine, sicut liber etiam iste demonstrat. |
6 | nam habet in quo tantum poeta loquitur, ut "Sicelides musae, paulo maiora canamus"; habet mixtum, ut "extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem" - nam etiam Gallum illic inducit loquentem - ; habet dramaticum, ut in prima ecloga, item in hac, quam miro ordine, ex rebus communibus veniente, composuit: habet enim in ipso quasi primo occursu lites et iurgia; inde quaeritur iudex, quo praesente habent conflictum et disceptationem; sequitur inde sententia, quae universa concludit. |
7 | cuium pecus ab amaritudine coepit; nam dicendo 'cuium pecus' ostendit eum esse mercennarium. |
8 | 'cuium' autem antique ait, vitans homoeoteleuton, ne diceret 'cuius pecus', quod modo trium est generum. |
9 | antiqui dicebant sicut 'meus mea meum', sic 'cuius cuia cuium': Terentius "quid? virgo cuia est?" |