1 | inuenies alium si te hic f. a. alium Alexin, id est alium puerum formosum, qui te minime spernat. |
2 | et volunt quidam, hoc loco allegoriam esse antiquam in Augustum, ut intellegamus, invenies alium imperatorem, si te Augustus contemnit pro agris rogantem. |
3 | sed melius simpliciter accipimus hunc locum: nam nihil habet, quod possit ad Caesarem trahi. |
4 | illud vero paulo post paene aperte dicetur in Augustum Caesarem "quoniam Fors omnia versat". |