Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 70
1 | semiputata tibi f. v. i. ulmo est plus est, quam si inputata diceret; tolerabilius enim est non incipere aliquid, quam incepta deserere: hinc est illud in primo "mene incepto desistere victam?" item in georgicis "atque opere in medio defixa reliquit aratra". |
2 | sane geminam arguit neglegentiam, et quod semiputata vitis est, et quod frondosa ulmus; nam utrumque obest: unde est in georgicis "bis vitibus ingruit umbra". |
3 | et aut simpliciter intellegimus hunc locum, ut suam arguat neglegentiam: aut certe illud est: non mirum, me esse dementem, qui habeo vites semiputatas. |
4 | nam in sacris dicitur, quod corripiatur furore qui sacrificaverit de vino, quod est de vitibus inputatis. |