Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 58
1 | (hev) hev quid volvi misero mihi quomodo eum dicit discedere, quem supra cum eo diximus non fuisse? nam ait "solus montibus et silvis". (sed) ratione non caret. |
2 | Epicurei enim dicunt, quod etiam Cicero tractat, geminam esse voluptatem, unam quae percipitur, et alteram imaginariam, scilicet eam quae nascitur ex cogitatione. |
3 | unde ita debemus accipere, hunc usum per cogitationem illa imaginaria voluptate, qua et cernere et adloqui videbatur absentem. |
4 | sed postquam obiurgatione sua in naturalem prudentiam est reversus, caruit utique illa imaginaria voluptate, ubi nunc sibi se offuisse dicit per hanc ratiocinationem 'rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas'. |
5 | floribus austrum quo facilius arescunt. |