1 | castaneasque nuces bene speciem addidit dicens 'castaneas': nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora. |
2 | mea quas amaryllis amabat ne eas viles existimes, quas Amaryllis est amare dignata; nam apud illam in ingenti fuerunt honore. |